Epistola VI

A.D. 380

CUM Syagrio quod Indiciam contumeliosæ inspectioni sententia sua addixisset, Ambrosius amice expostulat; eique atrocissimam ultionem, quam Israelitæ ob violatam in levitæ uxore castitatem repetiverunt, ante oculos ponens, totam rei seriem eleganter describit.

AMBROSIUS SYAGRIO

1. QUÆ sint in nostro judicio decursa, comperta retines; et ideo nunc quasi animæ portionem convenio meæ, habens apud te pro castitatis contumelia familiarem et dolentem querelam. Itane oportuit inoratam atque inauditam virginitatis causam adjudicari, ut non possit absolvi? Hoc est, nisi sua injuria, nisi ab honesto pudore traducatur ad indecoram sui corporis oblationem, grande videlicet relatura sui testimonium, ut exponatur ludibrio, et procacitatis notetur. Hanc igitur prærogativam detulisti integritati, hujusmodi honorificentiam, qua se lacessiri aut invitari gaudeant, quæ hoc munus recipiendum putant; ut amittant libertatem communis adsertionis, nec se jure tueantur vel sanctæ legis, vel publico, ut non accusatorem exigat, non arcersitorem urgeat: sed impudentiam solam induat, ac sese projiciat ad injuriam?

2. Non ita majores nostri despicabilem habebant castimoniam, cui tantum deferebant reverentiæ, ut bellum adversum temeratores pudicitiæ suscipiendum putarent. Denique tantum fuit ultionis studium; ut omnes tribules de Benjamin tribu extinguerentur, nisi sexcentos qui bello reliqui forent natura editioris loci defendisset; sic enim lectionis divinæ serie expressum tenetur, cujus tenorem recensere congruit.

3. Levites vir animo major quam opibus, habitabat in partibus montis Ephræm; ei quippe tribui sortito obtigerat locus in possessionem terræ datus pro funiculo hereditatis. Is sibi accepit jugalem de Juda Bethleem. Et ut se habent prima copularum exordia, ardebat juvenculam immodica animi cupiditate: simul quia similibus ejus non fungebatur, exardescebat magis magisque possessione, atque immane quantum exæstuabat. Unde quia nihil referebatur ex parte adolescentulæ, vel levitate amoris, vel vi doloris, quod haud quaquam mercede pari secum decerneret, cum eadem expostulabat. Hinc frequens jurgium: quo mulier offensa, claves remisit, domum revertit.

4. At ille amore victus, qui quod speraret non habebat aliud; cum quartum jam mensem fluere cerneret, eo contendit, fretus quod consilio parentum emolliretur animus adolescentulæ. Occurrit pro foribus socer, generum introduxit, filiam reconciliavit; et ut lætiores dimitteret, triduo tenuit, quasi repararet nuptias: ac volenti abire, quartum quoque diem comperendinavit, prætenta humanitatis specie, moras innectendo. Pari modo cum etiam quintum diem vellet adjungere superioribus, et jam novæ deessent causæ morandi, paterno tamen affectu retinendæ filiæ desiderium non deforet, promissam profectionis copiam distulit in meridiem ut viam cibo curati adorirentur. Post epulas quoque volens dilationem adtexere, eo quod jam vesper appropinquaret, generi precibus, ægre licet, tamen adquievit.

5. Ille iter suum perrexit lætus animi, quod dilectam sibi recuperavisset. Qui uno comitati servulo, cum jam declinaret dies, festino viam celerabant gradu. Mulier vehebatur jumento, viro nullus sensus laboris, qui fructu desiderii, simul et vario mulieris ac vernaculi sermone viam levaret. Denique ubi Hierosolymam appropinquarunt, quæ triginta stadiis aberat, quam tunc temporis Jebusæi tenebant; suggessit puer deflectendum in civitatem, quia sub noctem suspecta essent etiam illa, quæ tutiora sunt, cavendaque tenebrarum ambigua; maxime quia locorum incolæ non essent de filiis Israel. Et ideo prævertendum ne quid adversa studia gerentes insidiarum inferrent, obscuro noctis dolum quærentibus ad perpetrandum facinus satis opportuno. Sed domino ejus haudquaquam placuit sententia, ut inter alienigenas hospitio succederent; cum Gaba et Rama non longe abessent civitates Benjamin. Itaque prævalens sententia, posthabuit servuli suggestionem; quasi ex conditione consilium æstimaretur, et non consilio quamvis infima conditio allevaretur. Et jam sol in occasu erat: denique vix occurrit, cum jam urgeretur vespere in civitatem succedere.

6. Gabaonitæ incolebant locum, inhospitales, immites, intolerabiles; omnia tamen tolerabiliores, quam si aliquem hospitio recepissent. Denique commodius huic viro levitæ cesserat, si in Gabaa hospitium non reperisset. Verum ne quid deesset offensionis, primo ingressu diversorium non reperit: et cum in publico situs, alienam misericordiam imploraret, offendit advenientem ex agro senem, quem vesper ex opere agresti compulit nocte decedere. Et cum esset ei conspicuus, rogatus quo iret, et unde adventaret, respondit: De Bethleem Juda revertor, contendo ad montem Ephræm, et mulier est mecum: sed ecce huc diverti, et nemo est qui hospitio recipiat, et requiescendi usum ministret. Non quo cibi aut potus sibi, aut pecori pabulorum esset indigentia, sed tecti hospitio prohiberentur: præsto esse illa, nudum tecti hospitium desiderari. Ad ea senior benigne satis et placide: Pax, inquit, tibi: et succede hospes pariter et civis; nam et mihi origo de montis Ephræm partibus, et hic hospitalis habitatio: sed tempore diuturno incolatus sedes fundavit. Itaque receptos domicilio ministerio sui et subsidiis hospitalibus juxta fovit.

7. Hortabatur ad lætitiam senior, et frequentioribus provocabat poculis, ut vino aboleret curarum oblivia; cum subito circumsistunt eos Gabaonitæ, juvenes ad omnem projecti libidinem, nihil pensum ac moderatum habentes: quos forma mulieris illexerat, et in omnem amentiam præcipitabat; capti enim ejus decore, et per senectutem hospitis, atque infirmitatem subsidii, accepta spe potiundi, poscunt mulierem, et pulsant januam.

8. Itaque egressus senior rogabat eos, ne hospitales mensas turpi flagitio fœdarent, et reverendum jus etiam indomitis barbararum gentium nationibus violandum arbitrarentur: contribulem illum sibi, Israelitem virum legitimi thori subnixum copula non sine indignatione cælestis arbitri tanta affici contumelia. Quod ubi parum procedere advertit, esse sibi filiam virginem adjecit, illam se offerre majore parentis dolore, sed minore gratiæ hospitalis dispendio: publicum flagitium privato dedecore tolerabilius habere. At illi exagitati æstu furoris, et inflammati incentivo libidinis, eo amplius ardebant formam juvenculæ, quo magis negabatur. Et justitiæ exsortes ridebant verba æquitatis, filiam senis, quia minore invidia sceleris offerebatur, despectui habentes.

9. Itaque cum piæ nihil proficerent preces, et seniles frustra hospes manus tenderet, desperato præsidio, rapitur mulier, et per totam noctem injuriæ impletur. At ubi lux finem intemperantiæ dedit, januam hospitalem repetit, non quo viri conspectum exposceret, quem magis declinandum putaret, contumeliæ pudore miserabilis: sed ut affectum viro referret, quæ castitatem amiserat, et contumeliæ suæ funus lamentabili specie ante januam hospitalem exponeret. Egressus itaque levita, cum jacentem invenisset, arbitratus quod verecundia vultum nequaquam adtollere auderet, consolari cœpit: quia non voluntate, sed invita tantæ injuriæ succubuisset: hortari adsurgere, et secum repetere domum. Sed ubi nullum responsum referebatur, quasi quiescentem majore voce e somno excitare.

10. Verum ubi mortis supremæ patuit fides, impositas jumento reliquias domum pertulit, et divisos artus mulieris in partes duodecim misit per singulas tribus Israel. Quo commotus universus populus convenit in Massephat, atque ibi querela per levitam cognita, omnes in bellum exarsere, statuentes neminem virorum fas esse in tabernaculum succedere, priusquam de tanti sceleris auctoribus ultio capesseretur. Animis itaque ruebant in prælium; sed consilium prudentiorum prævertit sententiam, non temere confligendum bello cum civibus, sed prius verbis experiendum de flagitio, et decernendum conditionibus pro delictis: neque justum videri, ut paucorum sceleris pretium ad omnes perveniret, et privata adolescentium peccata statum salutis publicæ labefactarent. Itaque miserunt viros, qui denuntiarent Gabaonitis, ut tanti reos flagitii offerrent: sin autem, cognoscerent non minoris esse criminis tantum facinus defendisse, quam exercuisse.

11. Verum illis superba referentibus, consilia pacis bello mutata. Neque primo aut secundo conflictu cum plurimi a paucis afflictarentur, cedendum Israelitæ adversis præliis æstimarunt; quadringenta enim millia virorum bellantium adversum vigintiquinque millia Benjamin tribus, et septingentos Gabaonitas expertos belli juvenes decertabant. Et cum sinistra sorte duo sibi jam cecidissent prælia; animi tamen promtus haudquaquam deposuit Israel vincendi fiduciam, et ulciscendi præsumtam spem.

12. Sed quia causa numeroque præstantiores, inferiores pugnæ eventu pedem retulerant, divinam offensam rati, jejunio et fletu maximo reconciliationem gratiæ cœlestis affectavere. Itaque orata Domini pace, acriores in bellum revertuntur; ut pote quibus oraculum animos dederat, spem accumulaverat. Et simulato a fronte quod cederetur, ac dispositis per noctem insidiis a tergo urbis, in qua locata erat manus hostium; dum hi cedunt, et illi sectantur, invadendi urbem vacuam facta copia, et mox admoto statimque adulto incendio, flammarum fragor atque æstus furens captæ urbis speciem manifestarunt. Quo et suis fracti animi, et erecti hostium. Nam et Benjamin viri clausos se et circumventos rati, priusquam a tergo invaderentur, dispergere sese, atque in desertum fugere cœperunt; et contra Israel gemino agmine urgere eos, ac palantes persequi.

13. Cæsa itaque vigintiquinque millia, id est, omnes fere de viris Benjamin, præter sexcentos, qui arrepto scrupeæ rupis munimento, partim loci ingenio et subsidio naturæ, partim desperatione victoribus terrori fuere. Nam secundæ res cautionis admonent: in adversis ultio pro victoria habetur. Nec feminarum numerus tanti discriminis exsors fuit: sed omnis tribus Benjamin muliebris sexus cum pueris et puellis, omnique ætate gladio aut igne extinctus; sacramentumque additum, ne quis tribus illius viro filiam suam in uxorem daret, quo reparandi nominis omnis aboleretur successio.

14. Belli finis simul atque iræ factus, et furor in pœnitentiam vertit: armisque positis, in unum convenientes viri Israel fleverunt fletum magnum, et celebrarunt jejunium, dolentes unam tribum perisse ex fratribus, atque extinctam populi sui validam manum: jure quidem pro delicti pretio bellatum adversum propugnatores flagitiorum, sed misere in sua populum conversum viscera, et bello civili utrumque afflictum. Lacrymarum effusio movit passionem animi, et affectum perpulit, sævitiæ ratio successit: missique legati ad sexcentos illos Benjamin viros, qui per quatuor menses edito se præruptarum tuebantur rupium, aut deserti indigentia, quæ multitudini obsidentium periculo foret, deploraverunt communem illam ærumnam, quod illi contribules, isti cognatos et socios amisissent; sed tamen non penitus interceptam reparandæ tribus successionem, consulere se in medium quomodo et sacramenti fides sibi constet, et tribus una nequaquam a corpore avulsa intercidat.

15. Altari itaque posito, reconciliationis et pacis oblatum sacrificium. Et quia Jabis Galaad populus erat pœnæ et maledicto obnoxius, (obstrinxerat enim se omnis Israel magno sacramento, ut si quis non ascendisset cum eo ad puniendum flagitium, morte moreretur,) duodecim millia bellatorum directa: ut et viri omnes et mulieres ferro extinguerentur, solas virilis thori exsortes reservarent adolescentulas. Interfectis itaque omnibus Jabis Galaad, solæ virgines quadringentæ exitio ceterorum superfuerunt. Quas accipiens Israel, statuit viros Benjamin belli metum deponere, et in conjugium sibi sumere integras ævi juxta ac pudoris puellas: quibus et causa esset apud viros integra, quod nemo suorum adversum eos bellum susceperat: et caritatis gratia, quia propter eos supremo supplicio ereptæ forent. Hoc igitur modo quadringentis juvenibus quæsita copularum consortia sunt.

16. Sed quia ducenti numero supererant, quibus jugales deerant, iis quoque sine fraude sacramentorum consultum accepimus. Die festus in Silo quotannis celebrabatur. Ibi exsultare solitæ virgines, et choreas ducere in honorem religionis: aliæ præire matribus, et totum iter agmine viantum repleri. Dixit unus ex senioribus: Si ducenti illi tribus Benjamin viri intra vineas siti excubias tenderent, donec se omnis feminea turba effunderet, et surgentes ex vineis unusquisque quam occursus dederit, uxorem sibi vindicaret, fraudi id nequaquam futurum; populum etenim favere reparandæ tribus successioni, propter sacramentum impertire non posse filiarum suarum societatem: neque tamen contra sacramentum videri, si prohibendum non putaret; quia sacramento neque cogendi, neque prohibendi necessitas imposita videretur: illos sibi sine metu consulere oportere. Sane si puellarum parentes vindictam efflagitarent, partim prece, partim etiam retorquendo in ipsos invitæ culpam custodiæ, sese revocaturos; quia cum scirent Benjamin viros exsortes esse jugalium, cum filiabus processerint: dignam sane tribum jam non pœna, sed misericordia: satis dure sævitum in eos, et debellatam corporis sui partem: immoderatius exarsisse plebem, ut successionem domesticam extingueret, atque ex suis necaret: placere Deo non perire populo tribum, neque pro una muliere tam acerbe consuli.

17. Probaverunt consilium Israelitæ: exsequuti sunt viri Benjamin, et dispositi in vineis loco opportuno et tempore, plenas feminei agminis vias occupaverunt. Præbuit illis festum nuptiarum religionis solemnitas. Avulsæ de complexu patrum filiæ, tanquam in manum ab ipsis parentibus tradebantur, et velut pactam e gremio matris non abduci, sed prodire arbitrareris. Ita tribus Benjamin pene intercepta atque extincta brevi floruit, documentum exhibens, quod magno exitio sit insolentibus vindicta pudicitiæ, et læsæ castitatis ultio.

18. Nec hoc solo loco, sed plerisque Scriptura hoc docet. Nam et in Genesi legimus exercitum quæstionibus regem Ægypti Pharao, quod Saram adtentavisset; et tamen alienam esse uxorem nesciebat.

19. Est igitur Domino castitatis tuendæ voluntas, quanto magis est defensandæ integritatis? Unde nulla debet virginibus sacris irrogari injuria; quæ enim non nubunt, et qui uxores non ducunt, habentur sicut Angeli Dei in cælo. Et ideo cœlesti gratiæ non inferamus corporalem contumeliam; quoniam potens est Deus, quem nec prævaricatio prætereat, et moveat accepti sibi muneris et consecratæ virginitatis acerba et gravis contumelia. Vale, frater, et nos dilige: quia nos te diligimus.