Epistola V

A.D. 380

SENTENTIAM abs se in causa Indiciæ latam defendens, Syagrii judicium arguit, quod legitima in eo forma non servata sit. Maximum tragœdiæ auctorem apud se non comparuisse: Syagrium inspectionem virgini contumeliosissimam decrevisse, cum alia, unde judicari virgo debeat, suppetant: inspectionem incertam atque inutilem; aliud enim obstetricum officium esse; non ergo hac ratione causam decidendam; præsertim cum peperisse diceretur Indicia. In quibus inspectio sit toleranda. Syagrium vanam afferre excusationem: Maximum vere accusatorem esse. Postremo accusatione ac testibus rursus vituperatis, refertur Marcellinæ aliarumque pro Indicia testimonium, post quod judicium Ambrosianum subjicitur.

AMBROSIUS SYAGRIO

1. PROSPICIENDUM esse ne de nostro obloquantur judicio carissimi nostri Veronenses, propriis texuisti litteris. Non arbitror fore, certe non solent. Aut si obloquantur, de quo obloqui soleant haud dubie liquet: cum exasperati huc veniant, pacifici ad te revertantur; præsertim cum hoc judicium nostrum cum fratribus et consacerdotibus nostris participatum processerit: tu autem sine alicujus fratris consilio hoc judicium tibi solus vindicandum putaris; in quo tamen ante judicium præjudicium feceris, ut puellam Zenonis sanctæ memoriæ judicio probatam, ejusque sanctificatam benedictione, post tot annos, sine auctore criminationis, sine accusatore, sine professore delationis, in periculum reatus deducendam arbitrare: cui invidia esset a vanis, ab hæreticis, ut ipsi volunt, a turpibus personis conflata per scelus, per avaritiam, per intemperantiam, quærentibus proprii libertatem flagitii; ab iis postremo qui domo ejus ejecti atque eliminati forent, quod discolora opera subtexerent, quam prima fronte suæ professionis prætenderant.

2. Hujusmodi accusatores, hujusmodi testes in tuo constituebas judicio, qui neque accusare audebant, neque delationis se nexu obligare; atque ita inspectioni adjudicandam constituebas virginem, quam nullus argueret, nullus deferret. Ubi hæc cognitionis solemnitas? Ubi talis judicandi formula? Si leges publicas interrogamus, accusatorem exigunt: si Ecclesiæ; Duobus, inquit, et tribus testibus stat omne verbum: sed illis testibus qui ante hesternum et nudiustertius non fuerint inimici; ne irati nocere cupiant, ne læsi ulcisci sese velint.

3. Inoffensus igitur affectus testium quæritur; ita tamen ut accusator prius in medium procedat. Ipsi illi presbyteri Judæorum manus suas prius supra caput imposuerunt Susannæ, et accusationem professi sunt, et pariter addiderunt testimonii auctoritatem, quam imprudenter populus sub errore positus acceperat: sed divino judicio per prophetam retexit et redarguit omnipotens Deus; ut liqueret omnibus eos velle invidiam præseminare adversum innocentis periculum, qui deficerent accusationis argumento, et firmamento probationis, conjicientes videlicet quod si præoccupatis vulgi auribus invidia mentem incesseret, præjudicium examinandæ veritatis inferret. Etenim cum audita præveniunt, aurem obstruunt, animum occupant; ne probatio desideretur, ut rumor pro convicto teneatur crimine.

4. Nos igitur accusatorem exegimus, et auctorem totius scenæ Maximum perurgendum arbitrati sumus. Verum ille accusationem, quam studio informaverat, verbo detulerat, deseruit professione; et tamen affectu urgebat, arte exsequebatur, sed fugiebat nomine, quod diffideret probationi. Denique sparsis rumoribus, sed etiam epistolis compositis et destinatis, quæsivit acerbare invidiam delationis: sed nequaquam opprimi potuit integritas et circumveniri. Nam si habuisset probationes, numquam inspectionem tua sententia flagitavisset.

5. Quid igitur sibi velit, et quo spectet quod obstetricem adhibendam credideris, non possum advertere. Itane ergo liberum erit accusare omnibus, et, cum probatione destiterint, patebit ut genitalium secretorum petant inspectionem, et addicentur semper sacræ virgines ad hujusmodi ludibria, quæ et visu et auditu horrori et pudori sunt? Denique non minima etiam in tuis litteris tentatæ expressionis verecundia est. Quæ ergo sine damno pudoris in alienis auribus resonare non queunt, ea possunt in virgine sine ejus tentari verecundia?

6. Invenisti tibi vile mancipium, procacem vernulam, cur non abutaris pudibundo ministerio, et exponas ejus modestiam; cum præsertim nihil sanctius in virgine sit, quam verecundia? Non enim sacra virgo ut corpore tantummodo integra sit quæritur, et non ut in omnibus ejus inoffensus maneat pudor. Virgo Domini suis est nixa fulcris ad sui probationem, nec alienis dotibus eget; ut se virginem probet: et nec abditorum occultorumque inspectio, sed obvia omnibus modestia adstipulatur integritati. Non placet Deo, quam non suorum gravitas morum probat: non probatur Domino, quæ unius obstetricis indiget testimonio, quod plerumque quæritur pretio. Ea ergo tibi locuples videtur ad fidem, quæ et redimi et falli potest; ut excuset ream, et crimen tegat, aut nesciat, et non possit flagitium deprehendere?

7. Neque vero illud justum arbitror, quod tuis comprehendisti litteris, quia nisi inspecta fuerit, integritas periclitetur, et incerto sui fluctuet. Ergo omnes quæ inspectæ non sunt, periculum subierunt pudoris? Ergo et quæ nupturæ sunt, prius inspiciantur, ut nubant probatiores? Ergo et quæ velandæ sunt, prius subjiciendæ sunt hujusmodi adtrectationi; non enim visitantur, sed adtrectantur: et rectius secundum tuam sententiam inspicitur non probata, quam consecrata.

8. Quid, quod etiam ipsi archiatri dicunt non satis liquido comprehendi inspectionis fidem, et ipsis medicinæ vetustis doctoribus id sententiæ fuisse? Nos quoque usu hoc cognovimus, sæpe inter obstetrices obortam varietatem, et quæstionem excitatam; ut plus dubitatum sit de ea, quæ inspiciendam se præbuerit, quam de ea quæ non fuerit inspecta. Siquidem et proximo id comperimus exemplo: nam quædam conditionis servilis Altini inspecta et refutata, postea Mediolani non meo quidem jussu, sed Nicenti ex tribuno et notario domini vel patroni sui voluntate visitata est a peritissima et locupleti femina hujusmodi artis; et cum simul ista suppeterent, ut neque paupertas obstetricis suspectam faceret fidem, neque indocilitas imperitiam, tamen adhuc manet quæstio.

9. Quid profuit igitur eam inspici, cum damnatio maneat? Nam ut quisque voluerit, aut imperitam medicam, aut redemptam asseret; ita sine effectu ullo injuria inspectionis est. Quid deinde fiet? Quotiescumque emerserit, qui non credat, toties virgo adtrectabitur? Nam si umquam se visitandam abnuerit, secundum adsertionem tuam de crimine confitebitur. Et facilius est ut refutet, quod numquam fecerit, quam quod fecerit. Variabuntur igitur obstetrices, ne suspectæ aliqua repetatur gratiæ. Erit itaque inter plures, quamquam paucarum etiam in magnis urbibus hic usus medendi sit, erit, inquam, vel malevola, vel imperita, quam pudoris claustra prætereant, et per imperitiam integro notam affigat pudori. Vides in quod periculum inducas virginalem professionem, dum obstetricem adhibendam putas; ut jam non solum verecundiæ suæ dispendio, sed etiam obstetricis incerto periclitetur.

10. Nunc consideremus quod obstetricis officium sit. Legimus etiam in veteri Testamento obstetrices, sed non inspectrices; denique ad parturientes ingrediebantur, non ad virgines; ut partus susciperent, non ut pudorem examinarent. Unde et obstetrices dictæ, eo quod obsistant dolori, vel certe pignori, ne laxatis uteri genitalibus claustris, in terram defluat. Secundo et tertio loco in Scripturis invenimus obstetrices adhibitas: sed ubique partui, nusquam inspectioni. Primo ubi Rachel parturit, deinde ubi Thamar parit, tertio ubi necandos mares Pharao mandat Hebræorum obstetricibus; quando responderunt illæ, non eo more Hebræas feminas parere, quo pariunt Ægyptiæ: sed Hebræas prius parere, quam introeant obstetrices ad eas. Qui locus ut superiori utilis ad Hebræorum salutem; ita reliquo confragosus ad obstetricum fidem, quæ didicerunt mentiri pro salute, et fallere pro excusatione.

11. Quid igitur suspecta et dubia captamus; cum majora sint alia examinandæ veritatis documenta et testimonia, in quibus expressiora insignia vel temerati pudoris sint? Quid enim est quod magis publicum sit, quam offensa pudoris, et defloratio virginitatis? Nihil profecto quod magis se prodat, quam castitatis dispendium. Tumescit alvus, et incedentem fœtus sui onera gravant; ut prætermittamus alia, quibus se vel tacita prodit conscientia.

12. At forte sterilitatis obtentu abscondi in aliquibus possit flagitium. Hic vero cum editus partus et expositus, vel necatus, (dum invidiæ magis, quam probationi consulitur,) dissipatus sit per aures universorum, strangulata est libertas calumniarum, si peperit. Nempe Veronæ fuit, visebatur frequenter a virginibus et mulieribus; in honore enim semper erat. Visebatur et a sacerdotibus propter pudicitiæ reverentiam, et gravitatis speculum. Quomodo ergo potuit occulere crimen, quod se vel specie sui proderet? Quomodo texit uterum? Quomodo non refugit adspectum mulierum, oculos salutantium? Quomodo parturiens vocem repressit? Sed hoc non patitur dolor: denique Scriptura hos maximos dicit dolores, qui sunt parturientis. Sic enim inquit, Dies Domini subito venit, et improvisus adest, ut dolor partus, qui intercludit omnia effugia delitescendi.

13. Hæc est verior documentorum fides, quam erubescunt et mulieres. Denique Elizabeth occultabat se mensibus quinque; eo quod sterilis conceperat in senectute. His signis et ipsa Mariæ virginitas apud ignaros mysterii probri suspectabatur. Unde et Joseph, cui desponsata erat Virgo, suspectum habebat vitium, dum adhuc nesciret Dominicæ incarnationis sacramentum.

14. Quid ergo, negamus inspiciendas virgines? Interim quod nusquam legerim, non adstruo, nec verum arbitror. Sed quia pleraque ad speciem facimus, non ad veritatem; et erroris gratia complura frequenter prætendimus, (sunt enim qui nesciant recte facere, nisi metu pœnæ,) relinquamus hoc illis, quas non verecundia revocat a lapsu, sed solus injuriæ deterret metus: apud quas nulla cura pudoris et castitatis gratia, sed pœnæ timor est. Relinquamus vernaculis, quibus formido est deprehendi magis, quam peccasse. Absit a virgine sacra, ut obstetricem noverit: partus putatur, et remedium doloris ducitur, non examen pudoris. Relinquamus etiam illis, si quæ gravibus appetitæ calumniis, oppressæ testimoniis, strangulatæ argumentis, ad id confugiant, ut se offerant inspectioni, quo vel corporis probetur custodia; si tamen deprehendi potest, in quibus nutat pudoris gratia, et disciplina integritatis. Male tamen se habet causa, ubi potior est carnis quam mentis prærogativa. Malo morum signaculo, quam corporis claustro virginitatem exprimi.

15. Jam illud præclarum, quod scripsisti insinuatum tibi a quibusdam quod nequaquam tibi communicarent, si eam sine visitatione suscipiendam crederes. Ergo judicandi accepisti formulam. Quales illi, qui volunt præscribere sacerdotibus quid sequi debeamus? Liberavimus itaque te a cognitionis gravissimæ necessitate, ne necesse haberes formulam mandatam exsequi. Quid nobis futurum est, qui eorum studiis non obtemperavimus?

16. Sed tamen scio illic plerosque esse, qui timeant Dominum. Nam et hic vidimus dudum, et illic esse comperimus, qui compositam hanc querantur calumniam: quos aiunt eo offensos favisse Maximo, quod ista virgo non circumeat domos, nec eorum matronas salutet atque ambiat. Quid igitur fiet, quomodo tanto eam exuemus crimine? quomodo persuadebimus ut cultus adsumat novos, suos exuat? Grave flagitium virginem intra secreta domus degere, claudi penetralibus suis! Sic certe lectio docet Mariam domi repertam, cum ad eam Gabriel Archangelus venisset. Susanna fugiens turbarum inducitur. Denique cum se lavaret, paradisum claudi jubebat. Quid autem præstantius, (præsertim in virgine, cujus præcipuum opus verecundia,) quam secretum? quid tutius secreto, et ad omnes actus expeditius? Munia enim pudoris induit, non concursationis. Sed de aliis videro, tuæ nunc mihi respondendum epistolæ est.

17. Te miror, frater, qui tantopere defendas Maximum non fuisse accusatorem, sed parentis dolore doluisse invidiam sparsi rumoris; cum ille se inimicum et adversarium litigatorem, proposito jam jurgio, negare non potuerit adversus sacram virginem judicia adtentavisse: muroque interjecto, discretas ædes uxoris suæ ac virginis, divisam germanitatis inter sorores societatem; aliaque, quibus doleret quod virgo in agro affinitatis suæ refugisset consortium. Quomodo ergo non accusator, qui affectum accusatoris jamdudum exercuit, qui sermone suo accusationem detulit, aures tuas implevit clamore, et testes auditionis deduxit, cognitionem poposcit?

18. Quamlibet argumentatus, negare non potuisti quod ad Indiciam scripseris, quoniam Maximus seu impulsu aliorum, seu dolore proprio crimen grave detulerit. Sola hæc epistola satis est ad accusationis testimonium; neque enim te ego tuis ad me datis litteris urgendum putavi, sed iis lectis quas ad virginem dederas, adverti diversum esse, quod ad me scripseras: et tamen cum epistola tuæ sibi non convenirent, consulendum te, non arguendum putavi. Quid igitur sibi vult illa argumentatio, quia illud detulerit, quod ad me scripseras, delatam videlicet eam in turpi crimine; ita ut editum et obrutum partum dici adserat? Quasi vero istud ad Indiciam, non ad me scripseris. Illa ubi audivit litteris tuis Maximum subduci accusationi, litteras tuas protulit, quibus eum criminis delatorem probavit: ad me datas non legerat, nec quid haberent, sciebat.

19. Ego autem exhorrui a primo calumniam, quia advertebam non crimen intendi, sed injuriam virginis desiderari, cujus inspectio et visitatio postulabatur, non aliquod flagitium deferebatur. Quis enim istud a principio fraude compositum nequaquam sibi congruere et convenire non arbitraretur? Cucurrisse mulieres viles ad monasterium, jactasse partum virginis, et necem pignoris, de monasterio rumorem per populos sparsum, eumque affluxisse in aures novi affinis Maximi, ab ipso interpellatum episcopum, dimissas eas quæ dixisse ferebantur, atque in fugam coactas, ut apud nos patuit: eos qui audisse se dicerent, ad Ecclesiam vocatos prodisse Renatum et Leontium, duos illos iniquitatis viros, quos apposuit Jezabel, redarguit Daniel, subornavit Judæorum populus; ut auctorem vitæ suæ falso appeterent testimonio. Qui tamen cum simul composuissent flagitium, simul ingressi essent viam, et ne quid præteream a juncti Maximo, comitantibus, ut dixit Leontius, iis qui illum rumorem sparserant; tamen ubi in meo adstiterunt judicio, cum primo de origine causæ quærerem, diversa et distantia prompsere, non locorum separati, sed mendaciorum divortio.

20. Cum igitur sibi ipsi non convenirent, Mercurium et Leam vilissimæ conditionis et detestabilioris nequitiæ personas amandavissent, aufugisset Theudule, non ignara objiciendi sibi facinoris, quod ante lectum Renati sola cubitavisset, ancilla præesto esset alia, quæ stupro ejusdem Renati se diceret coinquinatam; die ipso, qui dictus erat cognitioni, subtraxerunt se episcoporum conventui; licet etiam pridie subito se profecturos idem Renatus clamaverit.

21. Unde ego judicio præscripsi diem, et tamen nullo accusante, nullis testimoniis perurgentibus, insinuavi sanctæ sorori quod peteres coram ipsa inspici et visitari memoratam virginem. At illa sancte inspectionem quidem recusavit, sed testimonium non declinavit, dicens nihil se in Indicia comprehendisse, nisi quod esset virginalis pudoris et sanctitatis: habitasse eam Romæ in domo nostra, nobis absentibus, nulli eam se vitiorum familiaritati dedisse, optare cum ea sibi a Domino Jesu partem reservari in regno Dei.

22. Paternam quoque filiam nostram interrogavi, quod ab ea numquam soleat discedere, cujus caritas vitæ hujus testimonium est. Itaque etsi quod injurata diceret, fidei sacramento conferendum foret; sub obstestatione tamen professa est alienam criminis quo appetebatur, nec quidquam in ea scire se bonæ vacuum conversationis.

23. Nutricem quoque liberæ conditionis interrogavimus, cui et status haudquaquam degeneri servitio obnoxius libertatem vera fatendi daret, et fides atque ætas ad veritatem adstipularetur, et officium nutricis ad cognitionem secreti. Ea quoque nihil se indecorum vidisse, nihil sibi quasi parenti commissum a virgine aliqua dignum reprehensione.

24. His moti, Indiciam inoffensi virginem muneris pronuntiavimus: Maximum autem et Renatum et Leontium ita involvit sententia, ut Maximo, si errorem emendaret, spes reditus reservaretur; Renatus autem et Leontius excommunicati manerent, nisi forte probata sui pœnitentia, et hujus facti diuturna deploratione, dignos se præberent misericordia. Vale, frater, et nos dilige; quia nos te diligimus.